- ANTENOR
- I.ANTENORCretica conscripsit. Aelian, de Anim. l. 17. c. 35. Delia cognominabatur, teste Photiô Tmem. 109. Rationem addit, διὰ τὸ ἀγαθὸς εἶναι, καὶ φιλόπολις. Τοὺς γὰρ Κρῆτας τὸ ἀγαθὸν δέλτον καλεῖν φασί.II.ANTENORScitharum, ad ostia Danubii, Rex, a Gothis in bello cum multis caesus est; huic successit Marcomirus fil. Vide Trithem. Item Antenor, Marcomiri fil. Francorum Rex; A. C. 61. hic habuit ex Britannia uxorem Cambrem, quae prudentiâ, et formâ omnibus sui temporis mulieribus praestantior fuit. Item nomen statuarii. Pausan. l. 1.III.ANTENORuns ex Troianorum Principibus, patriam suam prodidisse, putatur, quia et legatos, qui propter Helenam venerant, hospitiô suscepit, et Ulyssem habitu falsô cognitum non indicavit. Hinc Venetiam venit, urbemque in eâ condidit, Antenoream primo dictam, postea Patavium, demum Paduam: Virg. Aen. l. 1. v. 246.Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,Illyricos penetrare sinus, atque intima tutusRegna liburnorum, et fontem super are Timavi;v. 251. Hic tamen ille urbem Patavi, sedesque locavitTeucrorum, atque urbi nomen dedit.Enarrator Lycophronis ei dat accensam lucernam ad vocandos Danaos, et reclusionem equi lignei: Ἀντήνωρ δὲ φανὸν ἀνάπτων τοῖς Ε῞λλησι, καὶ τὰ ὑπογάςτρια τοῦ ὶππου ἀνοίγει. Sunt autem qui illum liberent hôc crimine. Inclinat in hanc partem Virgilius; qui elapsum ait; quô fuga innuitur, non pactum. Liv. l. 1. c. 1. tantum ait, fuisse illum una cum Aenea auctorem pacis, et reddendae Helenae. Ita Ovid. Fastor. l. 4. v. 75Adice Troianum suasorem Antenora pacis.Ita Horatius l. 1. Ep. 2. v. 9.Antenor censet belli praecidere causam.Audi ipsum Iliad. η v. 350.Δεῦτ᾿ ἄγετ᾿ Ἀργείην Ἑλένην, καὶ κτήμαθ᾿ ἅμ᾿ ἀυτῇΔώομεν Ἀτρείδῃσιν ???῎γειν.Hinc Adiect. Antenoreus. Lucan.. l. 7. v. 192.Euganeo (si vera fides memorantibus) augurColle sedens; Aponus terris ubi funnfer exitAtque Antenorii dispergitur unda Timavi.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.